ALAE in Vestibus

ALAE in Vestibus
ALAE in Vestibus
Graecis πτερὰ et πτέρυγες, anguli dicuntur, seu γωνίαι, cuiusmodi duas ab utroque latere pallium habebat, in parte inferiori, duas in superiori, inde quadrangulum vel τετράγωνον: Proprie tamen sic vocabantur anguli, qui circa imum vestis, ab alarum similitudine. Aperti siquidem et divisi in medio vestimenti partes ab utroque latere fluitantes, avium alas haud male referunt; ut in amiculis Spartanarum Virginum et tunicis Carthaginensium quadratis. Unde Servus Plautinus in Poenulo. Actu 5. sc. 2. quendam sic tunicatum, avem, ab huiusmodi alis appellat,
Sed quaenam illaec avis est, quae cum tunicis huc advenit, etc.
Vide infra in voce Pterygia item Encomboma.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • SANCTUARIUM — I. SANCTUARIUM in Ecclesia Romana modo Aedem sacram, modo locum illum, eamque Aedis partem, quae Graecis Βῆμα, Latinis Presbyterium dicitur, modo Sanctorum reliquias, seu potius, earum thecam notat. Apud Anglos olim sic dictum est ius Asyli, quô… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • EUROPA — I. EUROPA Graece Εὐρώπη, item Εὐρώπεια, nomen poematis seu operis epici Clementi memorati, qui ex Εὐρωπείας versus citat, auctore non nominato. Hieronymus. una cum Βουγονία, id Eumelo tribuit. Sed et hâc inscriptione Nicandri poema fuit. Et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MARTINI Avis (S.) — S. MARTINI Avis apud Petr. Blesensem Ep. 65. cornixest, sic dicta, quod circa Festum S. Martini hiemalis demum videri incipiat. Ex eius volatu auguria olim captata, unde Auguralis avis quoque dicta est, de quibus agit Martianus Capella l. 1. Vide …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VIRGA — I. VIRGA Investitura fit, vel proprie tradendo terram ipsam, seu feudum: vel improprie, tradendo terrae vel feudi nomine, vexillum, hastam, sagirtam, vide Ingulphum, p. 901. Ex hastae traditione nata est consuerudo, per festucam, vel virgam,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”